monumenta.ch > Plinius > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 70
{XXXIII} Clymenus a rege herba appellata est, hederae foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta, odore gravi et semine hederae, silvestribus et montuosis nascens. quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indicandum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam viris fieri. Graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, folliculis cum semine inter se inplexis veluti polyporum cirris. et sucus autem in usu, vi summa in refrigerando.